I. 6. Non novit natos. c

Simillima huic figura est, natum non novi pro eo, quod est prorsus ac modis omnibus ignoro. M. Tullius libro Familiarium epistolarum nono ad Papyrium : Nam mihi scio jam e regibus ultimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agunt, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. Simillimum est illi, quod est apud Aristophanem in Vespis : Ὃς ἔμ᾿ οὐδ᾿ ἂν ζῶντ᾿ ᾔδειν, id est Qui me ne vivum quidem novisset, id est nullam omnino mei rationem habuisset. Item Theocritus in Pharmaceutria :

Οὐδ᾿ ἔγνω πότερον τεθνάκαμεν ἢ ζοοὶ εἰμές,

id est

Non etiam illud utrum sim viva an mortua novit.

In eandem sententiam usurpavit Plautus in Euclione :

Non magis me respicias, quam si natus nunquam sim.

Index Adagiorum