I. 1. Irritare crabrones. lx

Τὰς σφηκιὰς ἐρεθίζειν, id est Irritare crabrones. Ad hanc sententiam referendum est et illud, quod est apud Plautum in Amphitryone : Irritabis crabrones. Id dictum est a poeta in mulierum ingenium, quibus iratis si repugnes, magis provoces neque sine tuo malo discedas. Est autem crabro insecti genus, affine vespis, pertinacissimum aculeoque pestilentissimo. Siquidem refert Plinius Naturalis Historiae lib. XI, cap. XXI crabronum Ictus haud temere sine febri esse, additque traditum a quibusdam Ter novenis hujus animantis punctis interfici hominem. Aristoteles libro De partibus animalium nono praeter alia quae de crabronibus commemorat, illud quoque tradit, cum in apum genere quaedam aculeis careant ut fuci et reges, vespae quoque nonnullae sine aculeis inveniantur, nulli crabrones reperiuntur non armati aculeo. Quanquam de duce, num aculeatus sit, nonnihil addubitat. Utitur hoc adagio divus Hieronymus in quadam epistola. Eandem sententiam sic idem extulit Plautus mutata allegoria :

Bacchae bacchanti si velis adversarier,

Ex insana insaniorem facies, feriet saepius ;

Sin obsequaris, una te salvas plaga.

Nam mos erat, uti Bacchanalia celebrantes obvios thyrsis ferirent. Aristophanes in Lysistrata, nam hoc titulo inscriptam comperi :

Ἢν μή τις ὥσπερ σφηκιὰν βλίττῃ με κἀρεθίζῃ,

id est

Nisi si quis uti vesparium fraudet me stimuletque.

Allusit huc opinor, qui scripsit epitaphium Archilochi poetae maledici :

Ἠρέμα δὴ παράμειψον, ὁδοιπόρε, μή ποτε τοῦδε

Κινήσῃς τύμβῳ σφῆκας ἐφεζομένους,

id est :

Ne fors crabrones qui huic insedere sepulcro

Irrites, tacitum carpe, viator, iter.

Xenophon libro IV indicat unde natum sit, nimirum ab his qui student eximere vespas ab antris suis : Ὁρῶ δ᾿ ἔγωγε, ἔφη, καὶ ὁπόσοι σφῆκας ἐξαιρεῖν βούλονται, ἐὰν μὲν ἐκθέοντας τοὺς σφῆκας πειρῶνται θηρᾶν, ὑπὸ πολλῶν τυπτομένους, id est Et ego, inquit, video etiam eos quicumque crabrones excipere volunt, siquidem evolantes conentur venari, a multis feriri crabronibus.

Index Adagiorum