I. 6. In tuum ipsius sinum inspue. xciv

Hac nostra tempestate multis regionibus hoc circumfertur adagium. Jubent enim hominem aliena vitia taxantem in suum ipsius sinum inspuere tanquam admonentes, ut domesticorum malorum recordatione desinat arrogantius insectari vitam alienam. Idem antiquis fieri solere colligi utcumque potest ex verbis Plinianis, qui lib. XXVIII, cap. IV scribit hunc in modum : Veniam quoque a deis spei alicujus audacioris petimus in sinum spuendo. Idem in eodem capite scribit, ex auctoritate Salpae torporem sedari quocumque membro instupente, si quis in sinum expuat. Quorum utrumque non prorsus abhorret a nostro vulgato proverbio. Siquidem qui carpit aliena, spe quadam improba peccat, quasi speret sibi nihil simile a quoquam opprobrari posse, cum nemo sit, qui non aliquo vitio teneatur. Et qui proprii mali quasi sui ipsius sensu caret, ceu torpore quodam tenetur. Seneca libro De beneficiis septimo : Fortasse vitium de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Lucianus in apologia De mercede servientibus : Καὶ ὅτι οὐκ εἰς τὸν κόλπον πτύσας πρότερον ἠξίους κατηγορεῖν, id est Quodque non prius in tuum ipsius sinum inspueris, quam accusare coeperis. Idem in Votis, Ὑπερμαζᾷς γε, ὦ Ἀδείμαντε, καὶ ἐς τὸν κόλπον οὐ πτύεις, οὐδὲ οἶσθα ὅστις ὢν ναυκληρεῖς. Jocatur quispiam in amicum, quod tanquam oblitus sui opes immensas imaginaretur neque in sinum spueret, ut agnosceret, quisnam esset. Idem indicat Theocritus ecloga sexta. Nam Polyphemus cum paulo arrogantius suam formam extulisset :

Ὡς μὴ βασκανθῶ δὲ τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον·

Ταῦτα γὰρ ἁ γραία με Κοτυτταρὶς ἐξεδίδαξεν.

Quorum carminum haec ferme sententia est : Ne quid me laedat invidia neve noceat fascinatio, ter in meum inspui sinum. Nam id me Cotyttaris anus docuit. Scholiastes addit eum morem sua etiamnum aetate durasse mulierculis, ut abominantes invidiam in sinum expuant. Refert et Callimachi versum :

Δαίμων, τί κόλποισιν ἐπιπτύουσι γυναῖκες;

id est

O fortuna, sinum mulier cur conspuit omnis ?

Huc fortasse pertinet, quod ait Lucianus in Necyomantia : Τρὶς ἄν μου πρὸς τὸ πρόσωπον ἀποπτύσας, id est Postea quam ter mihi despuisset in faciem. Nec alienum hinc est quod in secunda satyra scripsit Persius :

Frontemque atque uda labella

Infami digito et lustralibus ante salivis

Expiat.

E simili superstitione profectum est quod indicat Athenaeus libro primo priscos ad depellenda mala solitos ter abstergeri. Refert versiculum hunc Cyrenaei :

Τρίς δ᾿ ἀπομαξαμένοισι θεοὶ διδόασιν ἄμεινον,

id est

Ter vero abstersis melius bona numina donant.

Index Adagiorum