I. 6. Intra tuam pelliculam te contine. xcii

Intra tuam pelliculam te contine. Porphyrion proverbium esse admonet, quo vetamur obliti sortis nostrae majora conari quam pro nostra facultate. Idque inde sumptum putat, quod olim ductores in pellibus, hoc est pelliceis tentoriis dormitarent. Mihi videtur rectius referri ad asinum illum Cumanum, quem apologi fabulantur adaptasse sibi leonis exuvium atque ita sese ad tempus pro leone gessisse. Verum eam rem illi magno fuisse malo, cum agnitus et magno omnium risu aliena apposititiaque exutus pelle fustibus ad necem caederetur. Neque absurde quis ad Cleonem Atheniensem referat, qui ex byrsopola, hoc est coriario, creatus exercitus ductor fortuna favente victoriam reportavit, capta Pylo suam ipsius civitatem furto spoliavit atque ad eum modum ad summas opes evectus est, tandem per alium ejectus maleque acceptus poenas dedit, quod non in propria pelle quiesset. Hic inducitur in Aristophanis comoedia, cui titulus Equites, neque non aliis locis subinde mordetur ab eodem poeta. Huc nimirum videtur allusisse Plautus, cum militem gloriosum et jactabundum fingit elephantino corio circumtectum non suo, sive quod stolidum significaret sive quod majora quam pro facultate loquentem. Horatius :

Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

Martialis in sutorem quendam, qui Cleonis exemplo prius ad summas evectus divitias, ut venti erant, ita velum in altum sustulit, deinde ad pristinam rursus inopiam largitionibus suis redactus est, ut nihil jam esset nisi cerdo,

Lusisti, inquit, satis est, sed te, mihi crede, memento

Intra pelliculam cerdo tenere tuam.

Item Seneca in epistolis : Sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt. Id citra metaphoram sic extulit Ovidius :

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra

Fortunam debet quisque manere suam.

Allusit huc et Lucianus in Imaginibus : Οὐκ ἔτι μένουσιν ἐπι τῶν ὑπαρχόντων, id est Non jam manent in his, quae adsunt, de his, qui fortunae successibus elati suae conditionis non satis meminerunt. Denique mihi non absurdum videtur, si proverbium referatur ad Marsiae excoriati fabulam, qui, quoniam parum memor suae conditionis ausus est cum Apolline certare, sua pelle exutus est.

Index Adagiorum