I. 6. Festucam ex alterius oculo ejicere. xci

Hanc humani ingenii caecam φιλαυτίαν non solum poetarum literae, verum etiam Evangelicae — neque enim gravabuntur in hunc citari ordinem — notarunt, cum aiunt quosdam esse, qui festucam videant in oculo fratris, in suo trabem non vident, id est aliorum vel minimis vitiis offenduntur, suis et maximis blandiuntur. Sic enim habet Matthaeus : Τί δὲ βλέπεις τὸ κάρφος ἐν τῷ ὀφταλμῷ τοῦ ἀδελφοῦ σου, τὴν δὲ ἐν τῷ σῷ ὀφθαλμῷ δοκὸν οὐ κατανοεῖς ; ἢ πῶς ἐρεῖς τῷ ἀδελφῷ σου· ἄφες ἐκβάλω τὸ κάρφος ἐκ τοῦ ὀφταλμοῦ σου, καὶ ἰδοὺ ἡ δοκὸς ἐν τῷ ὀφταλμῷ σου; id est Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem vero, quae in oculo tuo est, non intelligis ? Aut quomodo dices fratri tuo, sine ejiciam festucam ex oculo tuo et ecce trabes in oculo tuo ? Sic enim ad verbum Graeca reddita sonant. Divus Hieronymus Qui per trabem, inquit, oculi sui, festucam alterius nitatur eruere. Hoc hominum genus Horatius eleganter notat

Cum tua, inquiens, pervideas oculis mala lippus inunctis,

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius ?

Idem alibi :

Qui ne tuberibus propriis offendat amicum

Postulat, ignoscat verrucis illius aequum est.

Quod ipsum proverbii speciem evidentem ante se gerit. Tubera majora vitia dixit, verrucas minora, quae alibi nevos appellavit.

Index Adagiorum