Adagiorum Chiliades

Adagium 590

I. 6Non videmus manticae quod in tergo est.xc

Mantica in tergo Catullus in Scazonte :

Sed non videmus manticae quod in tergo est,

[Carm., 22, 21] id est Non videmus nostra ipsorum vitia, cum aliena curiosis oculis perspiciamus. Proverbium natum est ex apologo quopiam Aesopico, qui fertur hujusmodi apud Stobaeum : Αἴσωοπος ἔφη δύο πήρας ἕκαστον ἡμῶν φέρειν, τὴν μὲν ἔμπροσθεν, τήν δ᾿ ὄπισθα· καὶ εἰς μὲν τὴν ἔμπροσθεν ἀποτιθέναι τὰ τῶν ἄλλων ἁμαρτήματα, εἰς δὲ τὴν ὄπισθα τὰ ἑαυτῶν. [Flor., III, 23, 6] Quorum verborum haec ferme sententia. Finxit Aesopus singulos mortales binas habere manticas, hoc est peras, alteram ante pectus, alteram a scapulis tergoque propendentem. Sed in priorem, inquit, aliena vitia immittimus, in posteriorem nostra. Persius :

Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,

Sed praecedenti spectatur mantica tergo.

[Sat., IV, 23] In se descendere Horatius :

Respicere ignoto discet pendentia tergo.

[Serm., II, 3, 299] Divus Hieronymus : Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostra opera non videntes aliorum juxta Persium manticam consideremus. [Epist., 102, 2, 1]