I. 6. Tuo te pede metire. lxxxix

Ad eandem sententiam pertinet illud Horatianum :

Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

Lucianus in libello, cui titulus, Ὑπὲρ τῶν εἰκόνων : Ἀλλὰ διακρίνῃς καὶ παραμετρῇς τῷ οἰκείῳ μέτρῳ ἑκάτερον, id est Verum dijudices dimetiarisque propria utrumque mensura. Nimirum hoc est, quod dixit Horatius suo modulo, οἰκείῳ μέτρῳ et tanquam interpres sui adjecit ac pede. Pindarus item : Χρὴ δὲ καθ᾿ αὑτὸν αἰεὶ παντὸς ὁρᾶν μέτρον, id est Oportet autem juxta suam quemque conditionem uniuscujusque rei spectare modum. Et Aristophanes in Avibus :

Οὐκ ἀναμετρήσεις σαυτὸν ἀπιὼν ἀλλαχῇ,

id est

Non ipse te remetieris hinc loci

Alio profectus.

Monet adagium, ne quis se dilatet ultra conditionem suam neve seipsum ex assentatorum laudibus aut vulgi opinione aut fortunae favore, verum propriis ac veris dotibus animique virtutibus aestimet. Translatum ab iis, qui corporis humani modum pedum numero aestimant. Porro justa cujusque hominis mensura septem ipsius pedibus constat, si quid pictoribus et statuariis credimus. Eodem pertinet illud Martialis :

Qui sua metitur pondera, ferre potest.

Index Adagiorum