I. 6. Aedibus in nostris quae prava aut recta geruntur. lxxxv

Aulus Gellius scribit hunc Homericum versiculum, qui est Odysseae Δ, proverbii vice semper in ore fuisse :

Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακῶν τ᾿ ἀγαθῶν τε τέτυκται,

id est

Aedibus in nostris quae prava aut recta gerantur.

Quod alii tribuunt Socrati, Diocles asscribit Diogeni, ut refert Laertius. Socrates autem hoc dicto dehortans a studio rerum naturalium ac supernaturalium, item a disciplinis mathematicis revocabat ad curam moralis philosophiae, quod haec tractat ea, quae proprie ad nos pertinent. Plutarchus in commentario De servanda bona valetudine proverbii vice usurpavit : Εἰ μᾶλλον αὑτὸν οἴεται προσήκειν γεωμετρίας ἢ διαλεκτικῆς καὶ μουσικῆς ὁρᾶσθαι μεταποιούμενον ἢ ζητεῖν καὶ μανθάνειν βουλόμενον,

Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τ᾿ ἀγαθόν τε τέτυκται

, id est Si magis officii sui putat esse, ut in geometriae, dialecticae musicaeque studio versari videatur quam ut inquirat cupiatque cognoscere,

Aedibus in propriis quae prava aut recta gerantur.

Quo versu monemur, ut ea potissimum, quae ad nosipsos pertinent, curemus, externa atque aliena ne inquiramus. Quo vitio festiviter Martialis Olum quendam notat, qui malorum alienorum erat observator curiosissimus et taxator acerrimus, cum ipse uxorem haberet adulteram, filiam viro maturam deberetque etiamnum pro togula. Diogenes Cynicus, cui carmen hoc, ut modo dixi, semper in ore consuevit esse, grammaticos nimis ridicule facere aiebat, qui tanto studio Ulyssis mala inquirerent, sua ignorarent. Huc referri potest et illud apud Homerum poene sollemne. Habetur enim Iliados Z, Odysseae Α, Θ et Φ :

Ἀλλ᾿ εἰς οἶκον ἰοῦσα τὰ σαυτῆς ἔργα κόμιζε,

id est

Quin in tecta abiens tua propria munia cura.

Plutarchus πολυπραγμοσύνην definit φιλομάθειαν ἀλλοτρίων κακῶν, id est Curiositatem, studium aliena mala cognoscendi. Atque id hominum genus Lamiis similes ait, quae domi oculos reconditos habent, foras egressurae reponunt. Atque ita fit, ut domi caecutiant, foris sint oculatissimae. In hujusmodi praepostere oculatos eleganter torseris illud Sophoclis de senibus dictum :

Πόρρωθε λεύσων ἐγγύθεν δὲ πᾶς τυφλός,

id est

Procul videns, sed cominus videns nihil.

Nam in senibus accidit, ut propius admota non cernant, longius semota videant, atque hujus rei causam reddit Plutarchus Convivialium quaestionum prima decade.

Index Adagiorum