Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 582

I. 6.Mihi istic ne seritur nec metitur.lxxxii

Nec feritur nec metitur mihi Plautus in Epidico sane quam elegans adagium usurpavit : Mihi, inquiens, istic nec seritur nec metitur, [Epid.] id est ista res nihil ad me pertinet, ut quae neque meo fiat periculo neque emolumento. Metaphora notissima est. Etenim qui sementem facit, is suo impendio suoque periculo facit. Qui metit, compendium accipit et in tuto est. Diversum est huic, quod est apud Plautum in Mercatore :

Tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem metis.

[Mercat., 71]