I. 6. Odorari ac similes aliquot metaphorae. lxxxi

Translationes quae ducuntur a corporis sensibus, quoniam velut ad manum sunt et quasi de proximo sumuntur, omneis ferme proverbiales sunt, quemadmodum admonuimus in operis hujus initio. Velut odorari pro resciscere et sagaciter deprehensum atque animadversum cognoscere. Odor pro suspicione ac rumore. Cicero : Est nonnullus odor dictaturae. Olfacere apud Terentium in Adelphis pro deprehendere. Subolere apud eundem pro suspectum esse. Obolere pro molestum esse aut esse in suspicione. Unde et nasuti dicuntur et emunctae naris et muccosis naribus. Denique nasus ipse in proverbium abiit pro judicio. Horatius  : Non quia nullus / Illis nasus erat. Et putent, quae displicent. Huc pertinent et illa : Olet mendacium. Redolent Atticismum. Olent lucernam. Itidem gustum rei vocamus veluti primam illam experientiam et degustationem quasique specimen. Cicero ad Atticum : Hominem degustes. Idem ad eundem. Et Latinus ille tuus Atticismus ex intervallo regustandus. Unde et salivam primam dicimus primum illum gustum, quem pueri tanquam a nutricibus imbibimus. Et palato satisfacere dicitur quod animo placet. Et devorare dicimur, cum rem alioqui acerbam veluti citra sensum perferimus translatione sumpta ab his, qui amara catapotia tanquam invito palato solent absorbere. Vnde aliquoties apud Ciceronem et Fabium : devorare taedium, absorbere molestiam. Affinia sunt illa  : Sapiunt arrogantiam. Resipiunt juvenile quiddam. Concoquere item pro vincere molestiam. Nauseare, cum taedio audire. Evomere, dicere quod dolor non sinebat reticere. Et expuere miseriam ex animo. Consputare pro lacessere maledictis. Despuere pro contemnere. Stomachari pro indignari. A visu item multae ducuntur metaphorae ut oculis ferre pro vehementer amare curaeque habere. In oculis esse, obversari oculis pro eo, quod est recordari et in memoria cogitationeque esse. Respicere, curam agere et rationem habere. Prospicere, in posterum consulere. Despicere, fastidire. Suspicere, mirari. Connivere pro data opera dissimulare. Caecutire, hallucinari pro falli judicio. Verum haec longius persequi nec hujus est instituti et infiniti fuerit operis. Quare quanquam istiusmodi videntur ad proverbiorum cognationem pertinere, tamen ea minutius exactiusque conquirere non est sententia, maxime quod jam hanc provinciam sibi sumpsit Ricardus Paceus, natione Britannus, cujus et saepius libet meminisse, juvenis — ut nihil interim dicam de moribus — prorsum tali dignus ingenio, Graecae pariter ac Latinae literaturae cum primis eruditus, tum haud mediocriter exercitatus in evolvendis omnijugae professionis auctoribus, deinde oculatissimus in annotandis iis, quae lectorum vulgus illotis, ut aiunt, pedibus praetereunt. Denique judicii nequaquam juvenilis, sed excussi exactique. Hic, inquam, felicibus Musarum auspiciis opus animo concepit, jam, opinor, etiam prae manibus habet magno, ni fallor, usui futurum politioris literaturae studiosis, in quo quicquid est apud utriusque linguae scriptores insignium metaphorarum, quicquid festiviter ac scite dictorum, quicquid hujusmodi gemmarum ac delitiarum orationis, in unum volumen concinnare destinat.

Index Adagiorum