I. 1. Cornix scorpium. lviii

His confine est et illud : Κορώνη τὸν σκορπίον, id est : Cornix scorpium, subaudi rapuit. Quadrat in hos, qui parant eos laedere, unde tantundem mali sint vicissim accepturi. Quemadmodum cornix correpto scorpio arcuata illius cauda vulnus accepit letale periitque. Extat super hac re Graecum epigramma Archiae, quod non gravabor adscribere :

Ἔν ποτε παμφαίνοντι μελάντερος αἰθέρι ναίων

Σκορπίον ἐκ γαίης εἶδε θορόντα κόραξ.

Ὃν μάρψας ὤρουσεν· ὁ δ᾿ ἀΐξαντος ἐπ᾿ οὖδας

Οὐ βραδὺς εὐκέντρῳ πέζαν ἔτυψε βέλει

Καὶ ζωῆς μιν ἄμερσεν. Ἴδ᾿ ὅσσον ἔτευχεν ἐπ᾿ ἄλλῳ,

Ἐκ κείνου τλήμων αὐτὸς ἔδεκτο μόρον, id est :

Scorpius e terra prorepserat idque vidente

Corvo qui coelo victitat in liquido.

Corripuit visum fugitque ; sed hic ut humum ales

Contigerat, telo mox ferit atque necat.

Ecce tibi, quod in hunc avis insidiosa parabat,

Inde sibi accivit ipsa necem misera.

Atque id in rebus humanis frequenter usu venire solet, ut qui cepisse videatur, ipse captus sit. Quemadmodum et Horatius : Graecia capta ferum victorem cepit.

Index Adagiorum