I. 6. Mysorum ultimus navigat. lxxviii

Ἔσχατος Μυσῶν πλεῖν, id est, Mysorum postremus navigare, proverbiali joco dicebatur, qui frustra laboraret. Origo proverbii, sicuti fit in plerisque, non uno narratur modo. Quidam tradunt olim Graecis pestilentia laborantibus oraculo responsum esse, ut ad ultimum Mysorum navigarent. Ac primum quidem ambigebant, quid sibi vellet oraculum. Tandem diu circumacti reppererunt Aeolidem in extremis Mysorum esse sitam atque eo demigrandum esse monuisse numen. Alii scribunt Telepho post interemptos avunculos consulenti Pythium, quo gentium sibi demigrandum foret — nam antiquitus mos erat homicidis solum vertere — responsum, uti ad extremam Mysorum regionem sese conferret, venisseque in Teuthraniam, quae Mysiae extrema pars, atque ejus loci principatum obtinuisse. Sunt qui dicant hunc non ob caedem avunculorum fugisse, sed uti matrem quaereret, quam in Teuthrania tandem invenerit. Proverbium autem dictitatum, ubi dura quaepiam imperarentur factuque difficilia.

Index Adagiorum