Adagiorum Chiliades

I. 6Iro, Codro pauperior.lxxvi

Contra Iri et Codri paupertas proverbio locum fecit. Ovidius :

Irus erit subito, qui modo Croesus erat.

[Trist., III, 7, 42] De Codro Juvenalis :

Tota domus Codri rheda componitur una.

[Sat., 3, 10] De Iro mentionem facit Homerus Odysseae Σ scribitque eum publicum fuisse mendicum apud Ithacenses corpore specieque praegrandi a matre dictum Arnaeum a juvenibus Irum fuisse nominatum, quod iret nuntius, quo jussus esset. [Od., XVIII, 1] Cum hoc commissus Ulysses, cum haberetur et ipse pro mendico, ejicit hominem. Quin et Hecale paupertate nobilis est, [, ] cujus meminit Plautus in Cistellaria : Siquidem eris ut volo, nunquam Hecale fies. [Cistell., 48] Meminit et Ovidius :

Cur nemo est, Hecalen, nulla est quae ceperit Irum ?

Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

[Rem., 747] His formulis, quot modis uti liceat, in operis ingressu satis ostendimus.