I. 6. Notum lippis ac tonsoribus. lxx

Quae jam in ora vulgi abierunt, omnibus tonsoribus ac lippis nota dicuntur, propterea quod olim in tonstrinarum consessibus omneis rumores narrari consueverunt. Quod indicat Aristophanes in Pluto :

Καίτοι λόγος γ᾿ ἦν νὴ τὸν Ἡρακλέα πολὺς

Ἐπὶ τοῖσι κουρείοισι τῶν καθημένων,

Ὡς ἐξαπίνης ἀνὴρ γεγένηται πλούσιος,

id est

Hercle profecto sermo erat videlicet

In officinis desidentium frequens

Tonsoriis hominem repente divitem

Factum esse.

Et apud Terentium Antipho in tonstrina de puella cognoscit. Item Horatius de tonstrina :

Gaudent ubi vertice raso

Garrula securi narrare pericula nautae.

Idem in Sermonibus :

Opinor,

Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse,

ubi proverbium explicuit significans rem vulgo jactatam. Nam lippi in tonsorum officinis desident expetentes remedium oculorum. De tonsorum garrulitate complura lectu digna recenset Plutarchus in libello, quem scripsit de futili loquacitate. Quorum unum illud referre non pigebit. Cum aliquando, inquit, in tonstrina sermo esset de Dionysio dicereturque tyrannidem illius adamantinam esse et inexpugnabilem, ridens tonsor, Haeccine, inquit, loqui vos de Dionysio, in cujus jugulo ego subinde teneo novaculam ? Quod dictum simulatque Dionysius rescisset, tonsorem in crucem sustulit atque ita, quod ait Plinius, voces per jugulum rediere in auctorem. Vt autem tonsorum genus usque adeo loquax sit, id existimat esse in causa, quod in eorum officinas loquacissimi quique conveniant desideantque, quorum assiduo convictu garrulitatis morbo inficiuntur et ipsi. Quas ob res Theophrastus, ut idem testis est Plutarchus, τὰ κουρεῖα ἄοινα συμπόσια, id est sine vino compotationes, appellavit, quod illic loquacitate ceu temulenti reddantur homines. Simili infamia laborant balneatores, quod illic quoque desideant otiosi garrientes quidlibet. Quin hinc factum est, ut veteres aerarias officinas λέσχας dixerint, ut indicavit Joannes grammaticus, quod hibernis frigoribus huc sese turba tenuium teporis gratia conferre consueverit ibique desidens otiosis fabulis tempus fallere. Haec loca velut ignavis apta Hesiodus jubet vitare agricolam :

Πὰρ δ᾿ ἴθι χάλκειον θῶκον καὶ ἐπαλέα λέσχην

Ὥρῃ χειμερίῃ,

id est

Mensibus hibernis valeat ferraria sedes,

Ac nugae tepidae.

Index Adagiorum