I. 1. Capra gladium. lvii

Eodem ferme pertinet : Αἲξ μάχαιραν, id est Capra gladium, subaudi reperit. In eos dicitur, qui ipsi reperiunt quo pereant. Ortum est autem adagium ab hujusmodi quodam eventu. Olim cum Corinthii Junoni Acraeae (nam id illi cognomen) rem divinam facere pararent (hujus Junonis statuam aiunt a Medea positam fuisse) atque hi, qui ad praebendam hostiam erant conducti defosso sub terra cultro oblitos sese assimularent, capra pedibus excalpens eum eruit prodiditque itaque mactata est. Quidam sic efferunt paroemiam : Αἲξ δοῦσα τὴν μάχαιραν, id est : Capra cultrum praebens, quidam hoc pacto : Οἲς τὴν μάχαιραν, id est : Ovis cultrum.

Index Adagiorum