I. 6. Nestorea senecta. lxvi

Itidem certe apud Latinos Nestoris anni in proverbium abierunt, cui treis aetates attribuit Homerus in Odysseae tertio :

Τρὶς γὰρ δή μιν φασὶν ἀνάξασθαι γένε᾿ ἀνδρῶν,

id est

Illum jam exegisse hominum tria secula fama est.

Idem affirmat in primo Iliados. Et Juvenalis : Atque suos jam dextra computat annos, tertiam aetatem indicans. Breviter proverbii faciem habebit, quicquid ab iis sumetur, qui insigni vivacitate fuerunt. Ut phoenice vivacior, quem Hesiodus scribit novem corui aetates vivere, et cervo vivacior, corvo vivacior et Tiresia vivacior, quem tragoedia fingit sex aetates hominum vixisse. Et Seribus vivacior, quos Graecis historiis proditum est trecentos annos vivere. Quod genus exempla si quis desideret, legat Lucianum de Macrobiis, id est longaevis, et Plinii septimi libri caput quadragesimum octavum.

Index Adagiorum