I. 6. Cornicibus vivacior. lxiv

Ὑπὲρ τὰς κορώνας βεβιωκώς, id est Cornicibus vivacior. De vehementer annosis proverbialis hyperbole. Ab avis ejus prodigiosa vivacitate sumpta, de qua ita scribit Plutarchus in commentario, qui inscribitur Περὶ τῶν ἐκλελοιπότων χρηστηρίων, citans Hesiodum sub persona Naidis aetates animalium varias sic complectentem :

Ἐννέα τοι ζώει γενεὰς λακέρυζα κορώνη

Ἀνδρῶν ἡβώντων· ἔλαφος δέ τε τετρακόρωνος·

Τρεῖς δ᾿ ἐλάφους ὁ κόραξ γηράσκεται· αὐτὰρ ὁ φοῖνιξ

Ἐννέα τοὺς κόρακας· δέκα δ᾿ ἡμεῖς τοὺς φοίνικας

Νύμφαι εὐπλόκαμοι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,

id est

Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix,

Quatuor at peragit cornicis tempora cervus,

Cervinam aetatem corvus ter praeterit ater.

Corvinos annos novies agit Indica phoenix.

Atqui crispicomae, soboles Jovis alma tonantis,

Egredimur decies phoenicia secula nymphae.

Hos versus Hesiodios interpretatus videtur quidam, quisquis fuit. Extat autem carmen inter reliquas Maronis appendices. Estque hujusmodi :

Ter binos deciesque novem superexit in annos

Justa senescentum, quos implet vita virorum.

Hos novies superat vivendo garrula cornix,

Et quater egreditur cornicis secula cervus.

Alipedem cervum ter vincit corvus, at illum

Multiplicat novies phoenix, reparabilis ales.

Quem vos perpetuo decies praevertitis aevo,

Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.

Hi cohibent fines vivacia fata animantum.

Cetera secreti novit deus arbiter aevi.

Hos versus ideo pariter libuit subscribere, ut mihi saepius ex tempore, id quod erit necesse vertenti, venia detur, siquando videbor non omnia usquequaque ad amussim reddere, cum in his apparuerit, quantum sibi permiserit antiquitas in traducendis poetarum carminibus. Eandem hanc Hesiodi sententiam oppido quam commode breviterque reddit Plinius Hesiodus, inquiens, cornici novem nostras attribuit aetates. Quadruplum ejus cervis, id triplicatum corvis. Etiam si nonnullis auctoribus haec fabulosa videntur. Inter quos Aristoteles arbitratur homine nullum aliud animal esse vivacius excepto uno elephanto. Martialis :

Et cornicibus omnibus superstes,

de anu nimium vivace. Item Horatius in Odis :

Servatura diu parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen.

Eodem pertinet, quod philosophus ille moriens cornicibus invidisse legitur longaevitatem, quam natura negasset homini. Synesius in epistola quadam : Εἰκός ἐστι κορώνης ἐνιαυτοὺς ἄρξαι παρ᾿ ἡμῖν τὸν δικαιότατον ἄρχοντα, id est Consentaneum est justissimum principem cornicis annis apud nos imperaturum esse.

Index Adagiorum