I. 6. Neque mel, neque apes. lxii

Μήτε μέλι, μήτε μελίσσας, id est Neque mel, neque apes. In eos dici solitum, qui recusant incommodum ferre, quod sit cum commodo quopiam conjunctum. Veluti si quis apes, quod sint aculeatae, nolit perpeti, is nec melle quidem, quod optat, fruetur. Res enim mortalium ita temperaverunt superi, ut semper incommoditas comes sit commoditatum. Tryphon grammaticus in figuris hoc exemplum adfert paroemiae citatque ex Sappho poetria Lesbia :

Μήτ᾿ ἐμοὶ μέλι, μήτε μέλιττα,

id est Neque mihi mel, neque apis. Celebratur mimus ad hanc faciens sententiam :

Feras quod laedit, ut quod prodest, perferas.

Eodem pertinet illud Plautinum :

Fortiter malum qui patitur, post potitur bonum.

Idem obscurius quidem, sed tamen eleganter innuit Homerus, ut opinor, per herbam moly, cui radicem nigram, florem lacteum attribuit, radicis nigrae symbolo laboris molestiam significans, qua pervenitur ad animi tranquillitatem, virtutis absolutae praemium.

Index Adagiorum