I. 6Non movenda moves.lxi
Ἀκίνητα κινεῖς, id est Non movenda moves. Quadrabit aut in eos, qui moliuntur ἀδύνατον aliquid aut qui res sacras violant aut qui pacta mutant sive qui conviciis incessunt eos, quibus ob auctoritatem debetur reverentia. Zenodotus inde natum putat, quod fas non sit movere neque aras neque sepulcra neque sacella, quibus reverentia quaedam ac religio debetur. [Coll., 1, 55] Plutarchus in commentario De daemonio Socratis scribit hanc vocem aeditam cuidam evocanti manes amici defuncti, τὰ ἀκίνητα μὴ κινεῖν. [Gen. Socr., 585f] Idem ἐν τῷ Ἐρωτικῷ usurpat in eum, qui receptam de diis opinionem convellere videbatur. [De am., 756a] Meminit hujus Plato libro De legibus VIII proferens legem, quam Jovis terminalis appellat, ne quis vicini civis aut hospitis limites agrorum moveat, ne quis item urbis aut regionis pomeria moveat malitque quisque saxum ingens movere quam exiguum lapidem foedere jureque jurando fixum, νομίσας, inquit, τὰ ἀκίνητα κινεῖν ἀληθῶς τοῦτο εἶναι [Leg., VIII, 842e] id est existimans hoc esse vere, quod dicitur, non movenda movere. Idem libro De legibus XI : Ἐπὶ πολλοῖς γὰρ δὴ λεγόμενον εὖ τὸ μὴ κινεῖν τὰ ἀκίνητα, [Leg., XI, 913b] id est Inter multa illud recte sane dicitur : ne moveris non movenda. Meminit et ejusdem operis libro tertio. [Leg., III, 684e] Et in epigrammate quodam ita legitur :
[Anth. Graec., VII, 239] id estἈκινήτων ἅπτεται οὐδ᾿ Ἀΐδης,
Sophocles in Antigone :Immota haud tangit ne Libitina quidem.
[Ant., 1060] id estὌρσεις με τἀκίνητα διὰ φρενῶν φράσαι,
Idem in Oedipo Coloneo :Coegeris me non movenda proloqui.
[Oed. Col., 624] id estἈλλ᾿ οὐ γὰρ αὐδᾶν ἡδὺ τἀκίνητ᾿ ἔπη,
Plutarchus in libello De auscultando : Ἐπιθυμία κινοῦσα χορδὰς τὰς ἀκινήτους, [Aud. Poet., 43d] id est Cupiditas chordas movens non movendas. Chordas non movendas movere Idem Περὶ τῆς ἀδολεσχίαςNeque enim suave est verba in auras eloqui,
Quae sit nefas movere.
[Garr., 502d] id estΚινοῦσα χορδὰς τὰς ἀκινήτους φρενῶν,
Eleganter huc allusit oraculum, quod extat in Eratone Herodoti :Fides movens minime movendas mentium.
[Hist., VI, 98] id estΚινήσω καὶ Δῆλον ἀκίνητόν περ ἐοῦσαν,
Simul enim respexit ad fabulam sive mavis historiam Delon antea fluitantem postea fixam in gratiam Apollinis. Unde Maro :Et Delum quamvis sit adhuc immota movebo.
[Aen., III, 77]Immotamque coli dedit et contemnere ventos.