I. 1Ipse sibi mali fontem reperit.lvi
Exstat item apud eosdem senarius proverbio celebratus :
id est :Αὐτὸς γὰρ εὗρε τοῦ κακοῦ τὴν πητύαν,
aut : Αὐτὸς εὗρε τοῦ κακοῦ πηγήν, id est : Ipse reperit mali fontem. Sic Aeschylus in Persis :Ipsus mali sibi reperit coagulum.
[Pers., 743] id estΝῦν κακῶν ἔοικε πηγὴ πᾶσιν εὑρῆσθαι φίλοις,
Versus est trochaicus. Sunt enim et perniciosi fontes, quorum aqua gustata mortem aut insaniam adferat ; quos praestiterat non reperisse.Mali fons est repertus, ut videtur omnibus.