I. 6. Nova hirundo. lix

Νέα χελιδών, id est Nova hirundo. Suidas hoc adagium citat ex Avibus Aristophanis fallente, sicut opinor, memoria. Nam extat apud hunc poetam in Equitibus his versibus :

Ἐξηπάτων γὰρ τοὺς μαγείρους ἐπιλέγων τοιαυτί·

Σκέψασθε παῖδες· οὐχ ὁρᾶθ᾿; ὥρα νέα χελιδών.

Οἱ δ᾿ ἔβλεπον, κἀγὼ ᾿ν τοσούτῳ τῶν κρεῶν ἔκλεπτον, id est

Etenim coquos ego fefelli fatus haec ad illos :

Spectate pueri, non videtis ver ? nova ecce hirundo.

Illi tuentur, interim autem sustuli ipse carnes.

Interpres admonet proverbiali figura dictum ac perinde valere, quasi dicas initium veris, propterea quod id temporis appareat haec avis. Quemadmodum et Horatius : Zephyris et hirundine prima. Suidas ait dici solere, quoties verba darentur alicui. Sumptum a joco puerili. Nam hi data opera novam hirundinem adsimulantes videre sese ostendunt aliis, deinde contemplantibus illis et intentis interim quod volunt, surripiunt. Theognis apud Athenaeum libro octavo declarat Rhodiis solemne fuisse quotannis publicis votis invitare hirundinem sub tempus vernum, quod illi χελιδονίζειν appellabant, acclamantes in hunc modum : Ἦλθε, ἦλθε χελιδών, καλὰς ὧρας ἄγουσα καὶ καλοὺς ἐνιαυτούς, id est Veni, veni hirundo, pulchra tempora adducens ac pulchros annos. Proinde quadrabit in eos, qui falsa spe quapiam injecta fallunt ac nocent.

Index Adagiorum