I. 6A carceribus.lviii
Ἀπὸ βαλβίδων, id est A repagulis sive carceribus. Eandem habet sententiam cum eo, quod proxime retulimus. Aristophanes in Vespis :
[Vesp.] id estΚαὶ μὴν εὐθύς γ᾿ ἀπὸ βαλβίδων περὶ τῆς ἀρχῆς ἀποδείξω,
id est ἀπ᾿ ἀρχῆς, εὐθέως. Interpres ostendit, ut modo dixi, metaphoram mutuo sumptam a stadiis, in quibus carceres erant repagula quaedam, unde cursus initium erat, quae Graeci βαλβῖδας, seu ἀφετηρίας appellant, juxta has linea tendebatur, cui insistebant cursuri. Vnde frequentes illae apud Latinos etiam scriptores formulae a carceribus ad metam, a meta ad carceres. Quae quidem exempla citavimus alibi.Atqui protinus a carceribus de fonte rei reserabo,