I. 6. A linea incipere. lvii

Ἀπὸ γραμμῆς ἄρχεσθαι, id est A linea incipere, dicuntur, qui ab ipso rei exordio sumunt initium. Aristides sophista in Themistocle : Αὕτη πρώτη Θεμιστοκλέους ἐξέτασις και κρίσις. Ἐντεῦθεν ὅρα τὸν ἄνδρα ἀπὸ γραμμῆς ἀρξάμενος, id est Hoc primum Themistoclis specimen ac probatio. Hinc virum spectato a linea exorsus. Is, qui in hunc auctorem addidit scholia, putat hoc proverbium finitimum illi : Ἀφ᾿ Ἑστίας ἀρξάμενος, id est A lare exorsus. Mihi magis videtur cognatum illis, quae diximus alibi A capite, A carceribus. Sic enim vocabant unde primum emittebantur equi, quod ipsum et oppidum vocatur auctore Festo. Sumpta est autem metaphora ab his, qui cursu certant in stadiis. Nam iis linea quaedam ducitur, ad quam ex aequo stant, donec currendi signum accipiant, ut ostendit Aristophanis interpres in eo, quem mox citabimus, loco. Tertullianus libro adversum Marcionem primo : Age igitur ad lineas rursus et ad gradum. Ad lineas dixit pro eo, quod est ab integro.

Index Adagiorum