I. 6. Sybaritica oratio. lvi

Συβαριτικοὶ λόγοι, id est Sybaritici sermones. Hesychius narrat Ἄκωπον quempiam, Sybaritam opinor, summo studio incubuisse, ut orationis quoque genus haberet lautum et opiparum; hinc jocum proverbialem ortum, ut oratio nitidior et accuratior Sybaritica diceretur. De luxu Sybaritarum in apparandis conviviis dictum est in proverbio Sybaritica mensa. Sic et Asiaticum dicendi genus venit in proverbium. Fit enim fere, ut qualis vita, talis sit oratio. Congruet et in orationem arrogantem atque ampullosam. Nam et fastus nomine notati sunt Sybaritae, Sybaritae per plateas.

Index Adagiorum