I. 6. Bonae fortunae, sive Boni genii. liii

Ἀγαθοῦ δαίμονος, id est Boni genii vel bonae fortunae, subaudi nomine. Sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda, quemadmodum et illud Persianum : Hoc bene sit. Itaque festivius erit, cum ad jocum trahetur de eo, qui rem incoeptat levem quidem illam, sed perinde laborans quasi esset maxima. Velut si sordidus quispiam tandem vini cadum relineret, aut caseum diu servatum aliquando proponeret : ἀγαθοῦ δαίμονος. Zenodotus et item Aristophanis interpres ostendit, proverbium hinc esse natum, quod olim peracto convivio, sublataque mensa, meracum inferri consuevit. Isque calix Ἀγαθοῦ δαίμονος, id est boni genii appellabatur. Hujus commenti auctorem citat Theopompum interpres Aristophanis in Vespis. Nec diversum est, quod affert ex Apollodoro ; cui sententiae suffragari videtur Aristophanes in Equitibus.

Μὰ Δί᾿ ἀλλ᾿ ἄκρατον οἶνον ἀγαθοῦ δαίμονος,

id est

Non per Jovem, verum boni genii merum.

Item in Vespis :

Μηδέποτε πίοιμ᾿ ἀκράτου μισθὸν ἀγαθοῦ δαίμονος,

id est

Ne merum unquam bibere detur, praemium genii boni.

Idem in eodem :

Καὶ σπεῖσον ἀγαθοῦ δαίμονος,

id est

Ac boni libato genii nomine

. Paulo diversius in Pace :

Νῦν γὰρ ἡμῖν ἁρπάσαι πάρεστιν ἀγαθοῦ δαίμονος,

id est

Nam boni genii licet nunc rapere nobis nomine.

Quanquam Athenaeus libro Dipnosophistarum XI palam demonstrat a lotione, qua coenati utebantur, calicem inferri solere, qui dicebatur ἀγαθοῦ δαίμονος. Qui sane mos hodieque durat Germanis. Id poculum ostendit dictum μετάνιπτρον, quod a lotis manibus afferretur, qui mos et hodie religiose servatur apud Britannos. Antiphanes in Lampade : Δαίμονος / Ἀγαθοῦ μετάνιπτρον ἐντραγεῖν, id est Boni dei metaniptron devorare. Rursus idem : Ἀλλὰ μὴν Δαίμονος / Ἀγαθοῦ μετάνιπτρον. Hunc calicem quisquis accepisset, praebibebat alteri cuipiam, ut idem auctor indicat. Erat autem mos apud veteres, ut propinantes aut bibituri deum quempiam aut hominem ominis casu praefarentur eumque gignendi causa proferebant. Quemadmodum apud Lucianum in Lapithis Alcidamas Cynicus sponsae Herculis nomine propinat. Item Horatius :

Da lunae propere novae,

Da noctis mediae, da, puer, auguris.

Aliis magis placet hinc ductum adagium, quod antiquitus primus calix ἀγαθοῦ δαίμονος sit appellatus, eaque voce bene ominari soleant ob Bacchum, ceu vernaculum ac domesticum deum. Quinetiam mensis cujusque diem a primo proximum, ἀγαθοῦ δαίμονος appellitabant antiquitus. Fertur et apud Thebanos sacellum fuisse ἀγαθοῦ δαίμονος. Denique est et insula quaedam hujus nominis in mari Indico, quemadmodum ostendit Stephanus. Plutarchus Convivalium quaestiuncularum decade tertia, demonstrat antiquitus fuisse morem, ut non gustarent vinum, nisi prius libassent alicui deo, quo potus illius ceu pharmaci, sibi innoxius esset, et salutaris. Atque Athenis quidem undecimo mensis die immolabant vini primitias, eumque diem pithoeniam appellabant. Ast apud Boeotos septimo mensis ineuntis die sacris peractis bono daemoni gustabant ab exorto Zephyro, quod is ventus praecipue suscitet, moveatque vinum, adeo ut quod illum effugerit, videatur jam duraturum. Mensis autem is vocabatur προστατήριος. Aristides in Themistocle videtur ad hoc allusisse proverbium, cum ait : Ἀλλὰ κατέστη τοῖς Ἕλλησιν ἀντ᾿ ἀγαθοῦ δαίμονος, id est Verum constitit Graecis boni genii vice. Quanquam hoc magis referendum ad id, quod alibi diximus : Bonus genius et malus genius.

Index Adagiorum