I. 6Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει.li
Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει, id est Balba non credit. Jocus proverbialis, ubi quis sua mala conatur dissimulare, quae prae se fert, etiam cum dissimulat. Veluti si quis neget se blaesum esse, idque ipsum non possit nisi blaese dicere. Dictum est enim πιττεύει pro πιστεύει. Propterea, quod, qui linguae vitio laborant, in literis duabus, sigma et rho, potissimum laborant. Refertur a Suida. [Lex., 691] Notatus est et Alcibiadis labdacismus, qui pro ρ litera, λ solitus sit pronuntiare non linguae vitio, sicut arbitror, sed magis ob delicias. Apud Aristophanem in Vespis, ubi quispiam pro Θέωρος Θέωλος proque κόρακος, κόλακος dixisset :
[Vesp., 45] Alter subjicit :Ὁλᾷς Θέωλον; τὴν κεφαλὴν κόλακος ἔχει,
[Vesp., 46] id estὈρθῶς γε τοῦτ᾿ Ἀλκιβιάδης ἐτραύλισεν,
Recte Alcibiades haec quidem ebalbutiit