Adagiorum Chiliades

I. 6Qualis vir, talis oratio.l

Annaeus Seneca in epistolis, quas scripsit ad Lucilium libro XX, Apud Graecos, inquit, in proverbium cessit : Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. [Luc., 114, 4] Graecum id proverbium extat apud Aristidem in secunda Rhetorices adversus Platonem defensione : Οὐκ ἀποστατεῖ δὲ ἡ παροιμία τούτων ἡ λέγουσα οἷος ὁ τρόπος, τοιοῦτον εἶναι καὶ τὸν λόγον. Καὶ πάλιν τὸ ἕτερον ὡσαύτως, [Pro rhet., 99] id est Non dissonat autem ab iis adagium, quo dicunt, cujusmodi sunt mores, ejusmodi et orationem esse. Ac rursum : Qualis sit oratio, tales item esse mores. Ad eandem facit sententiam, quod inter Solonis apophthegma commemorat Diogenes Laertius : Τὸν λόγον εἴδωλον εἶναι τῶν ἔργων, [Vit., I, 2, 58] id est Orationem factorum esse simulachrum. Persius V Satura, sententiam hanc allegoria texit, cum ait :

Pulsu dignoscere cautus,

Quid solidum crepet et pictae tectoria linguae,

[Sat., 5, 24] nimirum innuens, haud aliter animum hominis ex oratione spectari, quam vasa dignoscuntur crepitu, quem reddunt digito pulsata. Idem in Satura III :

Sonat vitium percussa, maligne

Respondet viridi non cocta fidelia limo.

[Sat., 3, 21] Idque proverbii non solum locum habet, cum improbum aut probum virum arguit oratio, verumetiam cum ex stilo perpendimus ingenium cujusque omnemque mentis habitum ex ipsa dictionis ratione conjectamus. Etenim tumidi, stilus turgidus ; abjecti, humilis, exsanguis, asperi, scaber ; amarulenti, tristis ac maledicus ; deliciis affluentis, picturatus ac dissolutus. Breviter omne vitae simulachrum, omnis animi vis in oratione perinde ut in speculo, repraesentatur ac vel intima pectoris arcanis quibusdam vestigiis deprehenduntur. Itaque Seneca Mecoenatis delicias, ac mollitiem ex ipsa hominis dictione colligi scribit. Huc pertinet, quod Socrates apud Platonem jubet loqui Charmidem, ut eum videat, nimirum hominem ex oratione aestimaturus. [Charm., 154e] Idem in Gorgia negat se nosse Archelaum Perdicae filium, quod nunquam cum eo venerit in colloquium. At vulgo praedicant se nosse hominem, quem viderint tantum, cum animus hominis non perspiciatur, nisi ex oratione. [Gorg., 470d]