I. 1. Turdus ipse sibi malum cacat. lv

His simillimum est illud Graecorum adagium : Κίχλα χέζει αὑτῇ κακόν, id est : Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum, auctore Plinio, non provenit Nisi maturatum in ventre ac redditum per avium alvum, maxime palumbium ac turdorum. Cujus rei meminit et Servius in sextum Aeneidos. Aristoteles item libro De natura animantium nono tria turdorum genera facit, quorum primum ἰξοβόρον vocatum ait aut ut Athenaeus, ἰξοφάγον nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem visco capiuntur aves, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diversius extulit : Ipsa, inquiens, sibi avis mortem creat. Quanquam equidem non dubitem affirmare a Plauto cacat, non creat, fuisse scriptum, deinde locum a quopiam semidocto et Graecanici proverbii ignaro depravatum supposita voce adulterina creat. Sophocles in Antigone :

Ὅστις δ᾿ ἀνωφέλητα φυτεύει τέκνα,

Τί τόνδ᾿ ἂν εἴποις ἄλλο πλὴν αὑτῷ πόνους

Φῦσαι, πολὺν δὲ τοῖσιν ἐχθροῖσιν γέλων;

Id est

Inutiles quicumque liberos serit,

Quid aliud hunc quam sibi creare dixeris

Ipsi dolores atque risum malevolis.

In hos igitur quadrabit paroemia aut in eos, qui potentes sibi generos asciscunt, a quibus postea per vim opprimantur.

Index Adagiorum