I. 6. Domesticum thesaurum calumniari. xlix

Τὸν οἴκοι θησαυρὸν διαβάλλεις, id est Domesticum thesaurum calumniaris sive traducis, hoc est tua ipsius carpis lacerasque. Simillimum illi, quod alibi retulimus, Horatiano : Vineta propria caedere. Aristides rhetor in Pericle : Τὸν οἴκοι θησαυρὸν διαβάλλοιμεν ἄν, εἰ ταῦτα διασύροιμεν, id est Domesticum thesaurum insimulabimus, si quidem istis obtrectabimus. Nullus autem sanae mentis, quae domi recondita habet, traducit ac reprehendit, sed suis quisque favet, alienis invidet. Conveniet et in illos, qui sua ipsorum arcana non celant.

Index Adagiorum