I. 6. Inelegantior Libethriis. xlviii

Ἀμουσότερος Λειβηθρίων, id est Indoctior Libethriis. Proverbialis hyperbole quadrans in hominem admodum idiotam et ab omni Musarum commercio prorsus alienum. A gentis hujus agresti imperitia sumptum est proverbium. Tradunt enim Libethrios musices ac poetices, breviter omnium elegantiorum disciplinarum, stolidissimos contemptores fuisse, adeo ut apud hos quidam occisum Orpheum existiment, quorum de numero Zenodotus est, qui Libethrios gentem Persicae scribit fuisse. Servius Libethrum fontem quempiam esse credidit, unde Virgilius in Melibaeo Musas Libethridas cognominarit. Plinius libro IV mentionem facit Libethrae fontis, quem constituit in Magnesia, quae Thessaliae regioni adjungitur. Solinus Libethrum vocat genere masculino. Strabo item libro Geographiae IX Libethri meminit : Hoc in loco, inquit, consecrata est Musis aedes, fonsque Caballinus et Libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet eos, qui et Helicona et Pieriam et Libethrum et Pimpliam eisdem Musis consecrarunt, Thraces extitisse. Pieres autem vocabantur ; quibus extinctis loca haec Macedones nunc possident.

Index Adagiorum