I. 6. Gladiator in harena consilium capit. xlvii

Gladiator in harena consilium capit. Admonet, e re nata mutandum aliquando consilium, et tempori, quod aiunt, serviendum. Refertur et hoc ab Annaeo Seneca libro epistolarum ad Lucilium III. Jam intelligis, inquit, educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis. Sed quomodo consequi possis, quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistolas, cibi, aut balnei tempus eligere. Vena tangenda est. Vetus proverbium est Gladiatorem in harena capere consilium. Aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet. Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest, et scribi. Tale consilium, non tantum absentibus, sed etiam posteris datur. Illud autem quando fieri debeat, aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est. Hactenus ille. Caesar Commentario Belli Gallici V : Quod plerumque his accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. Dicimus et E re nata consilium capere.

Index Adagiorum