I. 6. A lasso rixa quaeritur. xlvi

Seneca De ira libro tertio, proverbium hujusmodi refert : A lasso rixa quaeritur aut Lassus rixam quaerit. Quod in quem sensum antiquitus fuerit usurpatum, non satis liquet. Quod si conjecturas sequi licet, apparet dictum in quosdam morosiores, et ad rixandum procliviores, non quod offendantur, sed quod alioqui animo male affecti sint, ut sunt difficiles ac submorosi, quibus fortuna adversa est. Sed ipsius Senecae verba subscribam, ex quibus proverbii sensus hic, ut opinor, colligi poterit. Ideo, quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas majoris negotii, bilem cibo temperent, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem inedia compellit, et nocet sanguini, cursumque ejus venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo. Certe ob eandem causam iracundiores sunt, valetudine aut aetate fessi. Fames quoque et sitis ex eisdem causis vitanda est. Exasperat enim et incendit animos. Vetus dictum est, A lasso rixam quaeri. Aeque autem et ab esuriente, et a sitiente et ab omni homine, quem aliqua res urit. Nam, ut hulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus affectus, minimis offenditur, adeo, ut quosdam salutatio, epistola, oratio, et interrogatio ad litem evocent. Nunquam sine querela aegra tanguntur. Hactenus Seneca. Huc pertinet, quod scribit Plinius libro XXII capitulo XXIV. Sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam, et in siti.

Index Adagiorum