I. 6. Principatus Scyrius. xli

Ἀρχὴ Σκυρία, id est Imperium Scyrium. De frigido tenuique regno. Scyrus insula, quam olim incoluere Pelasgi et Cares, petricosa et infrugifera nec ullius bonae rei ferax. Suidas addit quosdam referre proverbium ad Theseum, qui, cum invasisset ditionem Lycomedis atque hujus uxorem sollicitasset ad stuprum, praecipitatus sit ; unde videtur saevum imperium dictum principatus Scyrius. Legimus et de saxis Scyroniis, quod an ad hoc proverbium pertineat, nescio. Juxta priorem interpretationem adagium eleganter accommodabitur ad munus aliquod, unde praeter inanem titulum et molestam administrandi curam nihil emolumenti capitur. Auctor Zenodotus.

Index Adagiorum