Adagiorum Chiliades

I. 6Quis aberret a janua ?xxxvi

A iuanua aberrare Τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; id est Quis aberret a janua ? Dici solitum, ubi quis penitus aberrat a vero totoque fallitur judicio. Usurpatur ab Aristotele τῶν Μετὰ τὰ φυσικά libro secundo ipsa statim in fronte et in omnibus quidem exemplaribus, quae mihi videre contigit, θύρας per υ scriptum reperio. [Met., II, 993b] Praeterea januam vertit Argyropylus, nec malus interpres nec philosophus cuiquam aspernandus. Ad haec Averrois, cujus nunc praecipua in philosophiae scholis auctoritas, hunc enarrans locum palam declarat sese de janua sensisse. Denique in commentariis Alexandri Aphrodisei consimili modo θύρας invenio. Quod si quo modo fas esset a tot exemplaribus, a tantis auctoribus dissentire, mihi quidem magis probabilis lectio videatur, si θήρας legatur per η non per υ. Quod autem θύρας irrepsit, mirandum non est. Primum quod perfacilis erat lapsus unius literulae depravatione, haud scio an fortuita, maxime cum in sono nihil ferme sit discriminis. Deinde metaphorae ratio magis obvia magisque ad manum sita fieri potuit, ut doctis etiam philosophis imposuerit. Quippe quibus fabula non perinde nota fuerit, ut communis illa similitudo de domus ingressu deque primis cognitionis principiis. Postremo de codicum inter se consensu nequaquam mirandum videbitur iis, qui sunt vel mediocriter in pensitandis conferendisque codicibus exercitati. Fit enim saepenumero ut unius archetypi mendum, modo veri fucum aliquem prae se ferat, in universam deinde veluti posteritatem librorum propagetur :

Καὶ παῖδας παίδων καί τοι μετόπισθε γένωνται.

[Il., XX, 308] Neque vero haec dixerim, quod hac de re, si quis forte diversum sentiat, digladiari velim vel quod hoc sit ab nostro instituto alienum vel quod non ignorem quam lubrica plenaque discriminis res sit in tantis auctoribus quicquam immutare. Tantum conjecturas, quibus adducor, in medium adferam. Quae si cui videbuntur idoneae, nostrae subscribet opinioni, sin minus veterem sententiam hoc jam obtinebit libentius, quod etiam in dubium vocata vicerit. Primum igitur omnium mihi scrupulum haud mediocrem injecit vetustissimus simul et emendatissimus codex orationum Aristidis rhetoris, in quo non solum θήρας invenio scriptum, verum etiam indicatam fabulam antiquissimam pariter et auctorem unde proverbium hoc Aristotelicum, ni fallor, demanarit. Igitur Aristidis in oratione, cui titulus Pericles, verba sunt haec : Οὐκοῦν πρίν τινα τῶν ἀντιπάλων ἑλεῖν, ἕνα τῶν φίλων θηρεύσας ἄγεις καὶ πέπονθας ταὐτὸν τῷ Πινδάρου Πηλεῖ, ὃς τῆς θήρας διήμαρτε καὶ τὸν Εὐρυτίωνα φίλτατον ὄντα αὑτῷ προσδιέφθειρε, [Quat., III, 37] id est Itaque prius quam adversariorum quempiam ceperis, unum ex amicis venatu nactus adducis. Atque idem accidit tibi, quod apud Pindarum Peleo, qui aberrans a fera, quam petebat, Eurytionem, quem sibi carissimum habebat, interemit. Adstipulantur hoc loco scholia, quae extant in hunc auctorem nullo quidem certo titulo, verumtamen sicuti res indicat, hominis nec indiligentis nec indocti. Proinde non gravabor et hujus adscribere verba, si quis forte fortuna requisiturus est. Μέμνηται, inquit, ἐν ὕμνοις Πίνδαρος, ὅτι τὸν Εὐρυτίωνα, τὸν τοῦ Ἴρου τοῦ Ἄκτορος παῖδα, ἕνα ὄντα τῶν Ἀργοναυτῶν, συνθηρεύοντα ἄκων ἀπέκτεινε Πηλεύς. Φίλον δὲ λέγει, ἐπειδὴ συγγενὴς τούτου ἦν. Πηλεὺς γὰρ πρὸ Θέτιδος θυγατέρα Ἄκτορος τὴν Πολύμηλον εἶχε γυναῖκα. Ὁ δὲ Ἄκτωρ πατὴρ Ἴρου, ὃς παῖδα ἔσχε τὸν Εὐρυτίωνα [Schol. Quat., III, 37] id est Meminit in hymnis Pindarus, quemadmodum Eurytionem Iri, cui pater Actor, filium, ex Argonautis unum, secum venantem imprudens occiderit Peleus. Amicum autem vocat, quia huic esset affinis. Nam Peleus ante Thetidem, Polymelum habuerat uxorem, Actoris filiam. Porro Actor Iri pater erat, cui filius Eurytion. Proinde non dissimile veri videtur ex Pindaro profectum adagium, quod tacito, sicuti fere facit, auctoris nomine usurpavit Aristoteles, ut intelligamus illum τῆς θήρας διαμαρτεῖν, qui non solum feram ea parte non ferit quam destinarat, verum toto aberrat captu ne attingens quidem quod appetebat. Jam vero mihi neque postularim, ut quisquam haec probet, nisi videbuntur cum Aristotelis sententia vel ad amussim, ut aiunt, congruere. Disserit enim eo loco philosophus de rerum naturalium cognitione, quae sit eadem et facilis et difficilis. Facilitatis illud argumentum adducit, quod ea nemini non aliqua ex parte contigit, difficultatis, quod exacte nulli. Neminem autem fuisse, qui nihil omnino veritatis in rerum cognitione naturalium attigerit, id proverbio veluti fulcit, Τίς ἂν, inquiens, θήρας ἁμάρτοι; Tanquam singulorum exactam tenere scientiam perinde sit quasi si quamcumque partem destinaris, eam citra errorem ferias. Rursum ubique labi sit velut a toto corpore aberrare et in aliud longe diversum ceu telum deflecti conjecturam. Verum quo curioso etiam lectori ac δυσπείστῳ fiat satis, ipsius Aristotelis ex eo quem dixi libro verba subscribam : Ἡ περὶ τῆς ἀληθείας θεωρία τῇ μὲν χαλεπὴ τῇ δὲ ῥᾳδία. Σημεῖον δὲ τὸ μήτε ἀξίως μηδένα δύνασθαι τυχεῖν αὐτῆς μήτε πάντως ἀποτυγχάνειν, ἀλλ᾿ ἕκαστον λέγειν τι περὶ τῆς φύσεως, καὶ καθ᾿ ἕνα μηδὲν ἢ μικρὸν ἐπιβάλλειν αὐτῇ, ἐκ πάντων δὲ συναθροιζομένων γίνεσθαί τι μέγεθος. Ὥστ᾽ εἴπερ ἔοικεν ἔχειν καθάπερ τυγχάνομεν παροιμιαζόμενοι, τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι ; ταύτῃ μὲν ἂν εἴη ῥᾳδία, τὸ δὲ ὅλον τ᾿ ἔχειν καὶ μέρος μὴ δύνασθαι δηλοῖ τὸ χαλεπὸν αὐτῆς, [Met., II, 993a] id est Veritatis consideratio partim difficilis est, partim facilis. Hujus rei illud argumentum est, quod neque quisquam illam sit assecutus pro rei dignitate neque rursum omnino frustratus sit aliquis, sed cum unusquisque aliquid de natura disserat, fit ut unusquisque per se nihil aut paulum adferat ad illam momenti, verum ex omnibus in unum collectis aliqua magnitudo confletur. Itaque si res ad eum videtur habere modum, quemadmodum proverbio dicimus, quis non attigerit ostium ? hoc quidem nomine facilis fuerit. Caeterum habere totum, partem autem non posse, difficultatem illius declarat. In his philosophi verbis non video quis locus sit januae. Verum illa similitudo principiorum et ostii praebuit, ni fallor, erroris ansam. Quin potius, ἁμαρτάνειν τῆς θήρας, Aristoteles sentit eum, qui nulla ex parte consequitur, quod petit ; id quod mox τὸ ὅλον ἔχειν vocat quasi confusim ac generatim habere. Cui contrarium τὸ μέρος ἔχειν facit velut exacte tenere et non solum feram utcumque, sed hanc aut illam beluae partem quam maxime velis attingere. Tametsi in hunc locum interpres tam multos adfert sensus, ut nullum idoneum percepisse videatur. Idem admonet etiam lectionem aliam aliis placere. Quod quoties fit, protinus suboritur suspicio mendum aliquod subesse. Alioqui ἁπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ [Phoen., 469] id est simplex veritatis oratio, quemadmodum vere dixit Euripides. Jam vero mihi telum illud restat potissimum, Alexander Aphrodiseus, qui praeterquam quod tota ejus oratio nostrae sententiae palam suffragatur, nominatim etiam admonet proverbii metaphoram a sagittariis esse ductam, quorum nemo solet a lato aberrare scopo, nimirum cujusmodi est tota belua, cum ab exili scopo nonnunquam aberrent. Sed praestiterit et hujus verba eatenus subscribere, quatenus ad proverbii pertinent explanationem : Δοκεῖ δέ μοι διὰ τοῦ μὲν τοὺς πολλούς τε ἐπιβάλλεσθαι λέγειν περὶ αὐτῆς καὶ μηδένα αὐτῶν πάντῃ διαμαρτάνειν δείκνυσθαι τὸ κατὰ φύσιν ἡμῖν εἶναι τήνδε τὴν πραγματείαν, διὰ δὲ τοῦ μηδένα κατ᾿ ἀξίαν εἰρηκέναι περὶ αὐτῆς τὸ μέγεθος αὐτῆς ἐνδείκνυσθαι καὶ τὴν χαλεπότητα, καὶ ὅτι μὴ χρὴ πάρεργον ποιεῖσθαι τὴν ζήτησιν αὐτῆς. Ἔχεσθαι μὲν γὰρ αὐτῆς χρή, ὅτι ἡμῖν ἐστὶ κατὰ φύσιν, μὴ παρέργως δέ, ὅτι ἐστὶ χαλεπή. Προτρέπει δ᾿ ἂν ἡμᾶς δι᾿ ὧν εἴρηκε καὶ ἐπὶ τὸ μήτε καταφρονεῖν αὐτῆς ὡς ῥᾳδίας πάντῃ μήτε ἀπογινώσκειν ὡς πάντῃ χαλεπῆς. Ὥστε εἴπερ ἔοικεν ἔχειν καθάπερ τυγχάνομεν παροιμιαζόμενοι, τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι ; Ὅτι τὸ πάντας τι ὑγιὲς εἰρηκέναι τοὺς περὶ αὐτῆς λέγοντας σημεῖον ἂν εἴη τοῦ ῥᾳδίαν αὐτὴν εἶναι, ἔδειξε τῇ παροιμίᾳ προσχρησάμενος τῇ τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι ; ἣ λέγεται μὲν ἐπὶ τῶν εὐκόλων καὶ μηδὲν χαλεπὸν καὶ δυσάρετον ἐχόντων, εἴληπται δὲ ἀπὸ τῶν τοξοτῶν τῶν ἐπὶ σκοπὸν τοξευόντων· οὗτοι γάρ, ἂν μὲν στενὸς ὁ προκείμενος ᾖ σκοπός, οὐ ῥᾳδίως αὐτοῦ τυγχάνουσιν, ἂν δὲ ᾖ πλατύς, οὐ χαλεπὸν τὸ τούτου τυγχάνειν, διὸ καὶ πάντες τυγχάνουσιν ῥᾴδιον τοῦτο, [Comm. Met., 2] id est Videtur autem mihi quod permulti tentant de ea disserere neque quisquam illorum omni ex parte fallitur, hoc argumento demonstrare tractationem hanc nobis naturalem esse. At rursum quod nemo pro dignitate pleneque de illa sit locutus, ex hoc et amplitudinem illius et difficultatem argui posse. Simulque illud admonere non oportere obiter aut indiligenter vestigationem illius peragere, immo sectandam quidem esse, propterea quod ad eam natura propensi videamur, at rursum non oscitanter, eo quod sit difficilis. Atque his verbis adhortatur nos, ut eam neque contemnamus tanquam omnino facilem neque rursum per desperationem ab ea deterreamur tanquam admodum difficili. Itaque si perinde videtur habere, quemadmodum proverbio dicimus, quis non attigerit januam ? Quod omneis aliquid recte dixerint, quicumque de ea sunt locuti, id facilitatem illius arguere adhibito proverbio demonstrat. Nempe illo, quis non attingat ostium ? Quod quidem usurpari consuevit de rebus factu proclivibus et in quibus omnino nihil insit vel difficile vel arduum. Sumptum est autem a sagittariis ad scopum propositum jaculantibus. Siquidem ii, si scopus fuerit minutus, facile fit ut fallant neque feriant ; sin autem amplus, haud difficile feriunt. Hactenus Alexandri verba retulimus, e quibus satis abunde arbitror liquere θήρας legendum, non θύρας. Quanquam totum hoc, quidquid est, eruditorum judicio relinquimus. Etenim si quis erit cui janua illa impendio placebit, habiturus est quo suffragium suum non omnino absurde tueri possit. Haud enim scio an et antiquitus fieri soleat, quod hodie nonnullis in locis videmus, ut aggeres, qui scopum sustinent, a lateribus atque item a tergo muris defendantur superne imminente tecto, ut ingressus ille, qui patet, januae speciem habere videatur. Porro vehementer imperitus sit oportet, qui non solum non attingat scopum aut aggerem, verumetiam ab ipso aberret ingressu, quem difficile non sit vel cuivis attingere. Mihi tamen vero propius videtur ut ad Pindaricam fabulam referatur adagium. Sed super hoc, quemadmodum dixi, docti pronuntiabunt. Nos, commentatoris officio functi, sat habuimus, quod apud auctores invenerimus quodque nobis videatur, id expendendum in medium proponere. Affine videtur huic proverbio quod apud Platonem legitur in Phaedro : Λυσίας τοῦ παντὸς ἡμάρτηκε, [Phaedr., 235e] id est Lysias prorsum aberravit. Allusit huc leviter Lucianus in Timone, cum ait Jovis fulmen, quod in Anaxagoram philosophum torserat fallente manu ab ipso quidem aberrasse, caeterum in Castoris ac Pollucis templum fuisse detortum. [Tim., 10] Nec abhorrent ab hac forma Toto aberrare coelo et Tota aberrare via, quae retulimus alias.