I. 6. Duobus pedibus fugere. xxxv

Ἐκ δυοῖν ποδοῖν καταφεύγειν, id est Duobus pedibus confugere. Aristides in oratione Panathenaica : Καὶ μὴν αὐτὸ τοῦτο πρῶτον τὸ πάντας τοὺς ἐν χρείᾳ βοηθείας καταφεύγειν ἐπὶ τὴν πόλιν ὥσπερ ἐκ δυοῖν ποδοῖν ὡς ἀληθῶς καὶ μηδεμίαν τῶν ἄλλων πόλεων ὁρᾶν μέγα και φανερὸν σύμβολόν ἐστι καὶ στήλης ἄμεινον τοῦ προέχειν εὐθὺς ἐξ ἀρχῆς, id est Atqui primum illud ipsum, quod quibuscumque opus esset auxilio, ad hanc confugerent civitatem plane tanquam duobus pedibus neque ullam aliam reliquarum civitatum respicerent, magnum et evidens argumentum est ac monimentum columna praestantius eam protinus ab initio praecelluisse. Is qui scholiis quibusdam haudquaquam contemnendis hunc auctorem illustravit, admonet proverbium ductum ab iis, qui festinant cursu, ut non dissimile videatur illi Ἀμφοτέραις χερσίν id est Ambabus manibus, quo proverbio sedulitatem celeritatemque peragendi negotii significamus, vel a navigantibus, perinde quasi dicas duobus clavis. Nam gubernaculum navis pedem appellant, quod eo navis, cum huc atque illuc vertitur, velut ingredi videatur. Itaque confine fuerit illi, quod alibi diximus, Ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖν. Ut alterutrum sensum accipiamus aut summo studio summaque celeritate illos ad urbem confugere solitos aut tutissimum illic omnium receptaculum fuisse. Quanquam Aristophanes ἐν Ὄρνισιν ad celeritatis significationem retulit, cum ait

Ἀνεπτόμεσθ᾿ ἐκ τῆς πατρίδος ἀμφοῖν ποδοῖν,

id est

E patria utroque devolavimus pede.

Interpres admonet a navibus sumptum secundo vento currentibus. Sensum autem esse hunc : Summa vi summoque conatu.

Index Adagiorum