I. 6Alio relinquente fluctu, alius excepit.xxxiv
Fluctus fluctum excipit Aristides in Themistocle : Θεμιστοκλέα δὲ τὰ δεύτερα ἀεὶ τῶν προτέρων μείζονα ἐξεδέχετο καὶ τὸ τῆς παροιμίας αὐτῷ περιειστήκει. Τὸ μὲν γὰρ ἔλιπεν αὐτὸν κῦμα τό δ᾿ ἐγκατελάμβανεν, ἕως διεξῆλθε διὰ τῶν τρικυμιῶν νικῶν, [Quat., 211] id est Themistoclem posteriora semper majora prioribus excipiebant atque illud quod proverbio dicitur illi accidit. Nam haec illum reliquit unda, illa vero excepit, donec per tricymias victor evasisset. Videtur autem versus fuisse proverbialis quem Aristides ad usum suae sententiae nonnihil detorserit. Legetur integre ad hunc modum :
id estΤὸ μέν μ᾿ ἔλιπε κῦμα, τό δ᾿ ἐγκατελάμβανεν,
Sumpta metaphora a periculose navigantibus, qui semper post unius impulsum fluctus alium expectant succedentibus invicem procellis. Atque etiam numerant undarum insultus periclitantes nautae. Nam decimam quamque maxime formidant, quam veteres decumanam appellabant. Graeci gravissimas illas procellas τρικυμίας τρικυμία vocant. Nec inconcinne deflectetur ad incursus malorum, cum, ut fere fit, calamitas calamitati succedit juxta proverbialem illum versiculum :Haec me reliquit unda, at illa corripit.
[Mim., F18]Fortuna obesse nulli contenta est semel.