I. 6. Heroum filii noxae. xxxii

Ἀνδρῶν ἡρώων τέκνα πήματα, id est Virorum heroum filii noxae. Veteribus illud observatum fuit praestantium virorum filios multum a progenitorum moribus abfuisse. Unde et Demosthenes dixit Τῶν ἀγαθῶν ἀνδρῶν ὥσπερ εἱμαρμένη εἴη φαύλους ἀποβαίνειν τοὺς υἱούς, id est A viris egregiis, perinde quasi fato quodam id accidat, improbos proficisci filios. Quae quidem Demosthenis sententia refertur ab Aristide in Cimone. Interpres, quisquis is fuit, homo nec indiligens nec indoctus hoc loco proverbium citat quod modo retulimus. Manet et hodie vulgatus jocus : ex sapientissimis patribus stultissimos propagari liberos. Euripides in Heraclidis generaliter hanc sententiam ad omneis mortales retulit :

Ἕνα γὰρ ἐν πολλοῖς ἴσως

Εὕροις ἂν ὅστις ἐστὶ μὴ χείρων πατρός,

id est

Unum forsan inter plurimos

Inveneris, qui patre non sit nequior.

Adstipulatur huic sententiae locis aliquot Homerus nominatim Odysseae B :

Παῦροι γάρ τοι παῖδες ὁμοῖοι πατρὶ πέλονται,

Οἱ πλέονες κακίους, παῦροι δέ τε πατρὸς ἀρείους,

id est

Aequat rara patrem soboles, sed plurimi ab illis

Degenerant, pauci superant probitate parentem.

Declamat hoc argumentum Aelius Spartianus in Severo Caesare, multis exemplis declarans ita fere usu venisse ut viri seu virtute seu literis seu fortunae indulgentia insignes aut nullos omnino liberos habuerint aut tales reliquerint ut magis ex usu rerum humanarum fuerit illos absque liberis discedere.

Index Adagiorum