I. 6Domum cum facis, ne relinquas impolitam.xxvi
Domum imperfectam ne relinquas Cum nulla hujus poetae sententia non cesserit in proverbium, tamen equidem eas libentius recensuerim, quae propter aenigmatis involucrum propius accedunt ad speciem proverbialem ; quod genus est illa ex eodem, quem modo citavi libro :
[Op., 746-747] id estΜηδὲ δόμον ποιῶν ἀνεπίξεστον καταλείπειν,
Μή τοι ἐφεζομένη κρώζῃ λακέρυζα κορώνη,
Proculus interpres admonet locum hunc bifariam accipi. Quibusdam videri monere poetam, uti quisque domicilium ante hiemem absolvendum curet, ne tum non habeat, quo depellat frigoris molestiam. Hiemem enim cornicis indicatam symbolo, videlicet avis hibernae. Porro cum semper alias tum maxime mensibus hibernis οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος, id est grata domus, domus optima , quemadmodum in proverbio est. Alii putant significatum aedificium semel institutum non oportere semiperfectum relinquere, ne vulgo risui sis et qui praeterierint, obloquantur carpantque levitatem tuam, qui quod coeperis, non absolvas. Quandoquidem hunc obloquendi morem vulgo peculiarem esse vel Evangelicae notant parabolae. Eam autem obtrectantium petulantiam per cornicem voluit indicare poeta, nempe avem garrulam, et obstreperam, ut hinc etiam verbum prouerbiale ductum sit, κρώζειν. Κρώζειν At ipsi Proculo magis probatur, ut καθολικῶς accipiamus, unicuique negotio, quod semel instituerimus, finem idoneum imponendum, ut nihil omnino desideretur et ubique connitendum ad perfectionem. Id quo longius avocabitur a simplici sermone, hoc venustius fiet et magis proverbiale. Veluti si quis adhortetur aliquem, ne literarum studium deserat, sed laudabiliter institutis summam imponat manum, ne vulgo ludibrio sit, quod a bene coeptis destiterit, Hesiodium hoc objiciens :Neve domum fabricans linquas mutilamque rudemque,
Ne fors insideat cornicans garrula cornix.
[Op., 746]Μηδὲ δόμον ποιῶν ἀνεπίξεστον καταλείπειν,
Μή τοι ἐφεζομένη κρώζῃ λακέρυζα κορώνη.