I. 6. Cantherium in fossa. xxi

Cantherium in fossa rusticum proverbium, sed tamen e re militari natum. Hoc licebit uti, quoties quis ad id negotii trahitur, in quo nequaquam valeat. Aut ubi res vehementer erit impedita periculosave. Refertur a T. Livio decadis tertiae libro tertio. Narrat autem, cum Fabius Capuam obsideret secundo bello Punico, Jubellium Tauream, inter equites Campanos nobilissimum, e Romanorum exercitu quemvis ad singulare certamen evocasse ausumque prodire Claudium Asellium. Deinde ubi diutius uterque alterum libero campo elusisset, Campanus in cavam viam descendere jussit, alioqui equorum, non equitum fore certamen. Eo cum Romanus, re quam verbis ferocior, extemplo descendisset, rursum elusit Taurea sermone, qui postea in rusticum versus est prouerbium, minime scis, inquiens, cantherium in fossa ? Qanquam ex Livianis verbis parum liquet adagii sensus, tamen conjecturis facile deprehenditur. Pugnat autem cum illo, quod alibi dicemus, Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est equum in planitiem. Etenim quemadmodum plurimum valet equus in planitie, ita minime valet in fossa.

Index Adagiorum