I. 6Nequicquam sapit, qui sibi non sapit.xx
Sententia vel hodie vulgo frequentissime jactata frustra sapere, qui sibi non sapiat. Sibi sapere qui nescit frustra sapere Plato in Hippia majore : Καὶ πολλοῖς, inquiens, συνδοκεῖ, ὅτι τὸν σοφὸν αὐτὸν αὑτῷ μάλιστα δεῖ σοφὸν εἶναι [Hipp. mai., 283b] id est Idem itidem et plerisque videtur, quod oportet eum, qui sapiat, ipsum sibi maxime sapientem esse. Usurpat et Cicero in epistola quadam ad Trebatium ostendens ex tragoedia Medea sumptam : Et, quando, inquiens, coepi agere Medeam, illud semper memento :
[Fam., VII, 6, 1] Est autem versus trochaicus. Idem Epistolarum familiarum libro decimotertio ad Caesarem imperatorem : Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta ΕὐριπίδουQui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequidquam sapit.
Quem versum senex Praecilius laudat egregie. [Fam., XIII, 15, 2] Idem libro de Divinatione primo citat ex Ennio in divinos :Μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.
[Diuin., 1, 132] Citatur a Luciano in Apologia :Qui sibi ipsimet non sapiunt, alteri monstrant viam.
Quibus divitias pollicentur, ab his drachmas ipsi petunt.
[Apol., 5] id estΜισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός,
Eundem Alexander torsit in Calisthenem, qui se moribus eorum quibuscum vivebat, non accommodaret, sed prae se ferebat nihil eorum, quae illic gerebantur, sibi placere. Eaque libertas optimo viro attulit exitium, cum Anaxarchus philosophus omnium adulatorum abjectissimus haberetur in precio. Eam sententiam sic ad unguem servant hujus tempestatis homines, ut hominis vocabulo videatur indignus, qui non quavis ratione suis consulere commodis noverit. Hujus generis est illud apud Suetonium :Sapientem eum odi, qui sibi ipse non sapit.
[Tib., 59, 2]Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Syllam.