I. 6. Nostro Marte. xix

Quoties, nullis auxiliis adjuti nostropte ingenio propriisque viribus rem peragimus, nostro Marte peragere dicimur. Aut etiam cum nostro periculo res geritur. M. Tullius libro Officiorum tertio : Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro. Hactenus ille. Idem Philippica II de Dejotaro loquens : Rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit ejus interitum, suo Marte res suas recuperavit. Codex libro secundo, titulo Ne liceat potentioribus, capite primo  : Divine admodum constituit divus Claudius consultissimus princeps, parens noster, ut jactura causae afficerentur hi, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, ut hoc proposito metu judiciariae lites potius suo Marte decurrerent, quam potentiorum domorum opibus niterentur. Rursus libro III, titulo De judiciis, cap. XI : Illo procul dubio observando, ut si neque per alterutram litigantium partem nec per judices steterit, quo minus lis suo Marte decurrat, sed per patronos causarum licentia detur judici. Translatum videtur ab imperatoribus, qui suis ipsorum auspiciis et copiis bellum sustinent. Siquidem Plautus etiam meis copiis dixit pro meo Marte. Sapiunt proverbium etiam illa, vario Marte, dubio Marte, iniquo Marte. Huic adagio poene diversum est illud, quod alibi retulimus, Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est non absque Theseo .

Index Adagiorum