I. 6Cum Minerva manum quoque move.xviii
Huic finitimum est Σὺν Ἀθηνᾷ καὶ χεῖρα κίνει id est Auxiliante Minerva manum interim move. Monet adagium, ne fiducia divinae opis industriam remittamus. Convenit peculiariter in mulieres, quae lanificium exercent favente quidem atque invocata Minerva, sed nihilo segnius interim operi insistentes. Sunt qui putent ab agasone quopiam natum, cujus asinus cum luto infixus haereret deberetque illi succurrere, otiosus Herculem implorabat. Huic respondisse deum, uti interim manum admoveret asino laboranti atque ita demum numen adfuturum. Alii diversam huic fabulam adferunt, puta quendam, cum esset decertaturus, Minervam consuluisse, num futurum esset, ut victor discederet. Responsum est fore. Verum cum ille ingressus in theatrum in certamine manibus staret otiosis, percussum ab adversario victum fuisse. Ad hoc adagium pertinet elegantissimum illud carmen, quod ex Agathonis tragoedia citat Aristoteles libro Moralium Eudemiorum quinto :
[Eth. Nic., VI, 1140a] id estΤέχνη τύχην ἔστερξε καὶ τύχη τέχνην,
Citatur a Suida senarius hic in eandem sententiam :Fortunam ut ars, fortuna ita artem amat invicem.
[Lex., 4525] id estΑὐτός τι νῦν δρῶν εἶτα τοὺς θεοὺς κάλει,
Fac interim aliquid ipse, dein deos voca.