I. 6. Dii facientes adjuvant. xvii

Varro libro De re rustica primo : Et, quoniam, ut aiunt, dii facientes adjuvant, prius invocabo deos. Significat divinam opem non cessantibus, sed industriis, et pro sua virili conantibus auxilio esse solere. Huc arbitror referendum illud Homericum carmen, quod jam velut in proverbium abiit :

Τηλέμαχ᾿, ἄλλα μὲν αὐτὸς ἐνὶ φρεσὶ σῇσι νοήσεις,

Ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται,

id est

Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,

Partim aliquis divum tibi suggeret.

Id M. Tullius usurpavit libro Epistolarum ad Atticum nono : Omnia vobis imparatis agenda. Sed tamen,

ἄλλα μὲν αὐτός, ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται

, id est

Partim ipse invenies, partim fors suggeret ipsa.

Index Adagiorum