I. 6. Bene plaustrum perculit. xiii

Rusticorum proverbium est Bene plaustrum perculit. Apparet dici solitum in eos, qui quempiam impellunt quo suapte sponte ijam propendebat. Translatum a plaustris onustis, quae quo exonerentur, solent everti. Fit autem id commodius in eam partem, in quam propter solum declivius inclinant. Donatus indicavit hoc adagium exponens in Eunucho haec Parmenonis verba : Perculeris jam tu me ? Ab hac sententia non abhorret Plautinum illud in Curculione : Qui monet quasi adjuvat. Verba sunt lenonis, qui libentius sit mutaturus fidem admonitus a trapezita, quod tamen vel citra monitorem erat facturus. Idem eleganter expressit Sophocles apud Plutarchum in vita Artaxerxis :

Ταχεῖα πειθὼ τῶν κακῶν ὁδοιπορεῖ,

id est

Rerum malarum facilis est persuasio ;

Plerique ad deteriora proclives sunt.

Index Adagiorum