I. 6. Batalus. xii

Βάταλος εἶ, id est Batalus es. Olim in effeminatos per contumeliam dicebatur. Plutarchus ostendit id cognominis Demostheni puero inditum fuisse et ab inimicis probro objectum. Porro cognominis hujus idem varias adfert rationes, vel quod Batalus quispiam fuerit tibicen mollis et effeminatus, qui muliebribus sandaliis primus omnium in scenam prodierit ac musicam, ut ita dixerim, eviravit, vel quod poetae cuidam obsceno nomen fuerit Batalo vel quod apud Atticos Batalus appellata sit ea pars corporis, quae verecunde nominari non potest. Meminit hujus rei Libanius. Idem nempe Demosthenes jam provecta aetate simili contumelia dictus est Argas. Sive quod hoc nomine fuerit quispiam malarum auctor legum sive quod, ut existimat Suidas, serpentis genus sit Argas. Dicunt item Graeci Βαταλίζεσθαι pro eo, quod est turpiter atque effeminate vivere.

Index Adagiorum