I. 6. Baceli similis. xi

Ἴκελος Βακήλῳ καὶ Βάκηλος εἶ, id est Bacelo similis et Bacelus es. In cinaedos ac parum viros dictum aut in magnos quidem corpore, sed animo stupidos. Tractum a forma moribusque Baceli cujusdam. Ait Suidas Bacelum proprie significare eum, qui sit exectus eoque in molles dici, quod hoc morbo potissimum laboret illud hominum genus. Antiphanes in Caribus Bacelum quempiam taxat apud Athenaeum libro quarto :

Οὐχ ὁρᾷς ὀρχούμενον

Ταῖς χερσὶ τὸν Βάκηλον; οὐδ᾿ αἰσχύνεται,

id est

An Bacelum non vides

Manibus suis sic saltitantem ? nec pudet.

Meminit hujus Suetonius in vita Augusti scribens eum peculiari vocabulo Bacelum pro stulto assidue solitum dicere, quanquam in vulgatis codicibus Baceolus scriptum est. Hermolaus existimat et apud Quintilianum recte pro Bagoa Bacelum legi posse. Verba Fabii sunt haec : At vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora speciosissima pingendo fingendove effingere cuperent nunquam tamen in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in exemplum operis assumerent sibi. Verum equidem non video, cur Fabiana scriptura mutanda sit, cum Βαγώας barbara lingua significet eunuchum, quo nomine Lucianus philosophum quendam inducit, qui vultu corporisque figura eunuchum prae se ferret. Quin et Ovidius in Amoribus servum puellae custodem Bagoum appellat :

Quem penes est dominant servandi cura, Bagoe.

Index Adagiorum