I. 6. Pari jugo. viii

Pari jugo dixit Plinius in Epistolis pro eo, quod est pari studio parique conatu. Quadrabit in eos, qui negotium commune certatim ac simili contentione agunt. Translatum a bubus idem plaustrum aequali jugo trahentibus. Plinii verba sunt haec : Habet quidem gloria in studiis praesertim quiddam ἀκοινώνητον; nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari jugo non pro se, sed pro causa niteretur. Theocritus in Aita :

Ἀλλήλους δ᾿ ἐφίλησαν ἴσῳ ζυγῷ,

id est

Parique jugo sese invicem amabant,

de amore mutuo et aequali, quem Graeci vocant ἰσόρροπον. Huic finitima sunt, quae scribit divus Hieronymus ad Augustinum : Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scripturarum jugum ex aequo ducere. Extat et Graecis proverbium :

Ἐγώ τε καὶ σὺ ταὐτὸν ἕλκομεν ζυγόν,

id est

Idem egoque tuque ducimus simul jugum.

Quod suo referemus loco.

Index Adagiorum