I. 6. Tute lepus es et pulpamentum quaeris. vii

Sunt qui existiment cum proximo idem esse, quod legitur in Eunucho Terentiana : Tute lepus es et pulpamentum quaeris. Dictum est autem a milite glorioso in adulescentem Rhodium, qui scorto suo alludebat, ipse ea aetate, qua scorti vicibus fungi posset. Donatus allegoriam variis modis exponit indicans proverbium hoc in molles convenire. Propterea quod lepus a posteriore parte, hoc est a lumbis et clunibus, pulpamentum de se praebeat eaque corporis parte lautissimus sit. Vel quod eum canes, amatorum instar, sequantur vel quod lepus a physicis dicatur incerti sexus, modo mas, modo femina. Quae commenta mihi frigidiora videntur ac ut simplicius ita venus esse puto ad Graecam paroemiam referre Δασύπους κρεῶν ἐπιθυμεῖ. Flavius Vopiscus in Numeriano imperatore scribit adagium Terentianum Livii esse Andronici, vetustissimi Romanorum comici.

Index Adagiorum