I. 6. Dasypus carnes desiderat. vi

Δασύπους κρεῶν ἐπιθυμεῖ, id est Dasypus carnes desiderat Dicitur in eos, qui ea requirunt ab aliis, quae ipsis affatim sunt domi. Est enim dasypus de genere leporum. Lepus autem, ut auctor est Plinius libro octavo, capite quinquagesimoquinto animal est innocuum, esculentum et fecundum, omnium praedae nascens solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud implume, aliud inchoato gerens partu. Dictus est autem dasypus a pedibus hirsutis ac villosis.

Index Adagiorum