Σαρδιανοὶ ὤνιοι, id est Sardi venales. In eo libello, cui titulus est De viris illustribus, quem alii Plinio, nonnulli Suetonio tribuunt utriusque reclamante stilo, hujusmodi quoddam adagium refertur Sardi venales de negotio infinitae prolixitatis atque inexplicabili. Idque hinc esse ortum tradunt, quod Tiberius Sempronius Gracchus, cum altero consulatu Sardiniam domuisset, tantum ex ea captivorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium abierit. Plutarchus in Problematis Romanorum aliam adfert causam, nimirum olim inolevisse morem apud Romanos sollemnem, ut qui ludos ederent in Capitolio, Sardos venales pronuntiarent prodiretque puer quispiam per ludibrium monili cinctus, quam bullam vocant. Eum morem hinc ortum putat, quod Veientes, Hetruscorum populi, multum temporis cum Romulo bellum gessissent quodque horum urbem postremam Romulus expugnasset. Etiam si T. Livius libro I narrat victos quidem a Romulo Veientes, sed tamen victorem ab urbe munita abstinuisse. Unde et regem ipsum et cum hoc captivos quam plurimos Romam deductos venales pronuntiavit. Porro cum Lydi ab initio fuerint Hetrusci, quemadmodum testatur et Herodotus libro primo, Lydorum autem caput erat Sardis, inde factum, ut Hetruscos Sardorum nomine pronuntiarit venales. Refert eadem Plutarchus in vita Romuli, licet aliquanto diversius. Debellatis Veiis captus est illorum dux, qui, cum esset provectae aetatis, visus est rem imprudentius gessisse quam pro aetate. Unde mos inolevit, ut, quoties Romani ob partam victoriam immolarent victimam, senem purpura indutum per Forum in Capitolium inducerent bullaque ad collum appensa, quod tum erat puerorum insigne, praeco Sardianos venales pronuntiaret. Hetruriae caput Veii sunt et Hetrusci Sardianorum coloni putantur. Usus est hoc adagio M. Tullius libro Epistolarum familiarium septimo ad Gallum. Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem Sentit Cicero de contemptis et improbis et, ni fallor, patria quoque Sardis. Nam ita scribit paulo ante hunc locum : Id ego in lucris pono non ferre hominem pestilentiorem patria sua.